PALMAE seu Palmarum dies

PALMAE seu Palmarum dies
PALMAE seu Palmarum dies
sen Palinarum Festum, seu dominica in Ramis Palmarum, seu in Palmis, dictus est dies Dominicus, qui Pascha antecedit, quia in eo, inquit Isidor. de Divin. Offic. l. 1. c. 27. Dominus et Servator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens asello sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei cecinerunt Osanna in excelsis etc. Historia habetur Iohannis c. 12. v. 13. ubi τὰ βαΐα τῶ φοινίκων, ramos Palmarum, habet: Matthaeus vero c. 21. v. 8. generatim κλάδους τῶ δένδρων, ramos arborium, sive Palmarum, olivarum aliarumve. Unde etiam in precatione sollenni, ad hoc festum attinente, Graeci populum, qui tunc Christum Hierosolyma adventantem exciperet deduceretque, τοὺς κλάδους τῶ δένδρων καὶ βαΐα τῶ φοινίκων, Geminarborum ramosque palmarum, adhibuisse aiunt. Et in Liturgiis Romanis, nunc Paltnae solum hoc de festo inde memorantur, nunc Palmae simul et Olivarum rami, nunc tantum olivae, nunc rami Palmae ac olivarum, nunc olivae coeterarumque arborum rami, nunc Palmae seu olivae, nunc rami arborum. Atque inde Durandus Rational. l. 6. c. 67. §. 16. Dicitur etiam alibi Dominica olivarum, quia rami olivae portantur, quod fit ad representandum filios Israel, qui cum ramis palmarum et olivarum venienti Domino obviam exierunt. Hierosolyma nempe paulo ante passionem accedenti. Ubi vero nec Palmae, nec olivae fuerint, ramuli salicum efflorescentes, ut apud Anglos alibique, Festo in hocce adhiberi consuevêre, et myrtei apud Graecos, teste Georg. Phranze l. 2. c. 4. ut et buxei apud Gallos, Angel. Caninius in Loca Nov. Testam. c. 4. Graecanica Ecclesia Festum hoc simpliciter vocat τὴν Κυριακὴν τῶ Βαΐων, i. e. Dominicam ramorum, et Βαιοφόρον, Diem in quo rami gestantur. Aegyptiis Christianis seu Coptitis simile festum fuit, festum Alshaianin dictum, quam vocem corruptam esse ab Hebraeo Hoshannah, Graece Ω᾿σαννὰ, quod clamabant, ramos hos gestantes, unde etiam festum ipsum eô nomine appellatum, contendit Seldenus. Vide quae hanc in rem iam supra diximus, in voce Olivae: item Osanna. Addo saltem, Βαΐων φίλοτιμήματα, apud Balsamonem de Incens. Patriarchae die Cateches. baioruin largitiones, dici largitiones, quotannis ab Imperatore et Patriarcha, hebdomade ante diem Palmarum, fieri solitas: eiusdem vero sabbathô Lazari resuscitati Graecos memoriam recolere, ac postmodum magnô pompae apparatu, ramis olivarum palmisque in formas varias confictis, in ramis appensis, diem Dominicum, quem Βαϊφόρον, quan Palmiferum, ut diximus, vocant, celebrare, uti pluribus videre est apud Meursium Glossar. voce Βαΐα, L. Allatium de Domm. et Hebdom. Graec. n. 20. Lud. De la Cerda Advers. sacr. c. 124. n. 19. et I. Casp. Suicerum Thes. Eccl. voce ea. Coeterum hebdomada, quae Dominicam hanc praecedit, Hebdomadam passionis appellari, videbimus infra, voce Passio, ex Amalario, aliisque Romanae Ecclesiae Scriptoribus. Vide quoque aliquid voce Portatorium, it ubi de Tabernaculorum festo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • OLIVA — I. OLIVA German. Olven Kloster, monasterium 1. tantum milliar. Prussico a Gedano, in Polonia, ubi pax coiit A. C, 1660. Inter Imperatorem, Regesque Poloniae, Sueciae et Daniae. Conditum A. C. 1180. a Subislao, Cassubiae et Pomerelliae Principe,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSANNA — acclamatum DOMINO nostro Hierosolymam adventanti, Ω᾿σαννὰ τῷ ὑιῷ Δαβὶδ, Osanna, filio David, ex Hebraeo Hoschahana, compendiô sermonis dici, apud Hebraeos, consuevit, in acclamationibus, pro Hoschiah na, Ναὶ σῶσον, Serva obsecro. Id enim moris in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PASCHA — improprie significat agnum Paschalem, dies festos, totamque illam celebritatem et observationem, imo apud B. Paulum ipsummet Christum per agnum Paschalem adumbratum; proprie vero transitum notat, non enim trahit originem nominis a verbo πάχω,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAJUS qui et BADAS — BAJUS, qui et BADAS a Graeco βάϊον, ramus est palmae arboris cum fructus avulsus; (a cuius colore badios equos dici, ostendimus supra) Franc. Gouldmannus Diction. Lat. Angl. Item missus ludicri Circensis, quod ad singulos missus Βάϊον, i. e.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”